monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 124
{XXXIII} magnorum animalium et corporum facilius redditur. stomacho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam hva vescuntur, bubulum medicatius, ovillum dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est pinguius. omne autem verum aquatius aestivo et de novellis. probatissimum vero quod in ungue haeret nec defluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis. alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quodcumque decoctum.